Thesauros › Literature › technical › Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

←
Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

11.2 Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
11.3 Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos: quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.