Thesauros › Literature › technical › De Medicina

De Medicina

←
De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

9 In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit; punctiones autem in eo sentiuntur; quia necesse est ea fragmenta spinosa esse, quo fit, ut homo in anterioreminteriorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt. Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.