Thesauros › Literature › technical › De Medicina

De Medicina

←
De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 3

13 Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest.