Thesauros › Literature › Philosophy › Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

←
Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

7 Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non estest Muretus; sit MSS. ad te recedere, circumspice singulos; nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba; si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es. Vale.
1 Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis.
2 Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore. Magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam de senectute. Hunc ait esse florem suum.