Thesauros › Literature › Philosophy › Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

←
Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 20

12 Quod autem hoc bonum? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc estest Rossbach; et BA. bonum, et intellegibile est.
13 Dixisti, inquit, aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis. Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. Quod est? inquis. Hoc, quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.
14 Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illoillo Schweighaeuser; illa BA. diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantumtantum cod. Harl. and Schweighaeuser; tam BA. in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.
14 Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est. Cetera possunt in suo genere esse perfecta.