Thesauros › Literature › Philosophy › De Ira

De Ira

←
De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Book 3

37.5 Non aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, si . . improbares added by Haupt. simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus suffragia !
38.1 Contumeliam tibi fecit aliquis. Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ? Tulit hoc ille leniter et sapienter : " Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci." Quanto Cato Cato added by Fickert: quanto noster A. noster melius !
38.2 Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et : " Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."
39.1 Contigit iam nobis. Novate, bene componere animum ; aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare.
39.2 Primam iram non audebimus oratione mulcere. Surda est et amens ; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies curat.