Thesauros › Literature › Philosophy › De Constantia

De Constantia

←
De Constantia Seneca, Lucius Annaeus

Book 2

19.4 Sapienti aliud auxilium est huic contrarium ; vos enim rem geritis, illi parta victoria est. Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac voto iuvate. Esse aliquid in- victum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani.
← Previous 30 / 30 →