Thesauros › Literature › Oratory › In C. Verrem

In C. Verrem

←
In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

109 dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanchanc cO: om. rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.) cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimumamicissimum cO1: amicum rell. esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicumillorum iudicum Op: iud. ill. b vulg. sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atqueatque Opq: et bd acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitisdubitatis cO (ut supra Od)?