Thesauros › Literature › History › Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

←
Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 5

4.pr Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, prospera parentium uota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.